BLATTOSERICUM

BLATTOSERICUM
BLATTOSERICUM
apud eundem Vopiscum in Vita eiusd. Imperatoris c. 45. paulo supra, Et quum ab eo uxor sua peteret, ut unicô palliô blatteosericô uteretur, ille respondit, Absit ut aurô fila pensentur: pallium est ex blattoserica contextum. Blattoserica autem vel Sericoblatta, est sericum nema purpurâ seu blattâ tinctum: quod et sericum absolute dicebatur. Under trecentae librae blatto sericae in Cod. Theodos. Ubi libra serici et libra blattosericae idem, vel blattaesericae, uti legitur in vulgatis. Hinc Βλατίον recentioribus Graecis, non blatta vel purpura, sed sericum nema blatteum est. Nicetas, την ὑφαντικην` τέχνην τῶ βλατίων, ubi βλατία sunt vestes purpureae. Alter enim codex habet, την` ὑφαντικην` τέχνην ὀθονῶν, vel πέπλων ἐγίιωςκον. Aliô locô apud eund. ubi habetut in Graeco codice, πέπλοις χρυςουφέςι: Graecobarbarus codex habet, βλατίων χρυςῶν Sic, ubi in Graeco codice legitur, νήματα χρυσουφῆ: Barbarograecus legit, βλατία διβόλεα καὶ τριβόλεα, etc. Fila igitur serici, quae aurô erant ἰςόςταθμα, purpurâ vel blattâ tincta fuêre, atque sic a Seribus usque adferebantur, etc. Vide Salmas. ad loc. et infra Sericoblatta.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • SERICOBLATTA — vel Blattoserica, in Cod. Theodos. l. 18. de murileg. est sericum nema, purpurâ vel blatrâ tinctum, quod et Sericum absolute dicebatur. Cuiusmodi pallii blatteo serici usum cum sibi petiisset uxor Aureliani respondit is: Absit ut auro fila… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”